

Liber Job*
Caput 16: Versus 19
Terra ne operias sanguinem meum.Peccanti homini dictum est:Terra es et in terram ibis;quae se terra Redemptoris nostri sanguinem non abscondit quia unusquisque peccator redemptionis suae pretium sumens, confitetur ac laudat, et quibus valet proximis innotescit. Terra etiam sanguinem ejus non operuit: quia sancta Ecclesia redemptionis suae mysterium in cunctis jam mundi partibus praedicavit.Neque inveniat in te locum latendi clamor meus.[Ibid.]Clamor Redemptoris nostri estsanguis redemptionis,qui a fidelibus sumitur, qui, ut ait Apostolus, melius loquitur quam sanguis Abel: quia sanguis Abel mortem fratricidae petiit, sanguis Domini vitam persecutoribus impetravit. Qui clamor locum latendi invenit in nobis, si quod mens credidit, lingua tacet.